et sapientibus viris de Arimino, Cesena, Forlivio et Faventia, et cum anbaxiatoribus 
de Bononia et de Florentia in maximo tractatu concordie persistentes, ita quod, die mercurii 
XXIV ianuarii, dominus Stephanus de Colunpna, qui condam fuerat comes Romaniole, 
et captus in civitate Ravenne, ductus fuit, ipse et filius eius et nepos ipsius, et alii, qui secum 
capti fuerant, ad civitatem Faventie; et predictus Hostaxius de Polenta, qui eos ceperat, 
ipsos consignavit in forciam predicti domini comitis Aldrebandini de Romena comitis provincie 
Romaniole. Et, in civitate Faventie, tulit sententiam liberationis et relaxationis eorum, 
et facta fuerunt instrumenta finis et remissionis omnium iniuriarum et danpnorum, sicut de 
iure melius fieri potuit. Et, eadem die, in sero, dictus dominus Stephanus, cum suis, exivit 
civitatem Faventie et ivit ad castrum Aurioli, quod erat castrum domini archiepiscopi Ravennatis. 
Et statim, alia sequenti die, ivit ad Castrocarium, ubi stetit multis diebus, et postea 
separavit se deinde et de provincia Romaniole, die martis penultima mensis ianuarii. 
Predictus vero dominus Aldrebandinus comes et dictus dominus legatus steterunt in civitate 
Forlivii multis diebus. 
Item, fecit idem dominus comes parlamentum generale in eadem civitate Forlivii, in quo 
parlamento fecit legi literas papales sue iurisdictionis et ordinamenta sua, et fuerunt in ipso 
rectores et anbaxiatores et sindici cuiuslibet comunitatis dicte provincie; et firmatum fuit, in 
ipso parlamento, quod dictus dominus haberet in anno, a dictis comunitatibus, XXVI millia 
florinos auri pro solvendis stipendiariis suis. Et hec facta fuerunt die iovis primo mensis marcii. 
Item, eodem anno, dictus dominus comes, de mense marcii, separavit se, cum tota sua curia, 
de civitate Forlivii, et ivit ad civitatem Cesene. 
Eodem anno, die V mensis aprilis, intravit provinciam Romaniole dominus Gerardus de 
Parma cardinalis romanus, qui veniebat de legatione de Francia, veniendo per Lonbardiam 
et Bononiam, et magnum honorem recepit in dicta provincia 
Item, eo anno, dominus Maghinardus de Sosenana et comites de Cunio emerunt a domina 
Agnexia, uxore comitis Dadei de Montefeltro, totam partem sibi contingentem in bonis et 
hereditate patris sui condam domini Ugolini Fantullini, et fratrum suorum Fantullini et Tani; 
propter quod comes Alexander de Romena est plurimum dedignatus. Unde contigit quod 
ipse comes Alexander, qui erat mariscalchus domini comitis Romaniole, misit Faventiam 
quemdam nomine Bovaterium, qui gerebat vices suas in ipsa mariscalcharia, cum equitibus 
et peditibus, quadam die sabati II intrante iunio; et fuit ad domum Iacobi de Castro Britonum 
de Bononia, qui Iacobus erat castaldus et factor dicte domine Agnexie comitisse; et, per 
vim, ceperunt eum et posuerunt supra uno equo ligatum, portantes eum extra civitatem Faventie, 
et dicebatur quod ipsi debebant eum suspendere in primo arbore, quem invenirent; 
et occasio erat quia ipse tractaverat illam venditionem supradicti poderis, propter quod 
dictus comes Alexander volebat facere hanc vindictam in eum. Ipse enim comes Alexander 
habebat in uxorem dominam Catelinam, que erat similiter filia dicti domini Ugolini Fantullini, 
et habebat aliam medietatem dicti poderis. Illi vero de Faventia, videntes tantam iniquitatem 
et iniusticiam fieri, traxerunt post illos, et violenter eis abstullerunt Iacobum supradictum, ita 
quod nullam iniuriam aliam tunc recepit in sua persona.
  |  
  |