mittitur per datiuum et eius qui mittit per nominatiuum 
nomen scribatur. 
Adiectiua preterea personis conpetentia in salutatione 
debemus addere, quibus uarietatem personarum queamus 
exprimere.  aliter enim pape, aliter regi loquimur, aliter 
episcopo, aliter abbati uel monacho, aliter militi strennuissimo, 
aliter socio uel amico karissimo.  quod per singula currentibus 
et exempla subscripta rimantibus satis liquebit. 
VI. 
Et quia salutationis ordinem ad unguem usque perduximus, 
ad epistolas transeamus, et que cui persona loqui, 
quot quoque in epistolis necessaria, et quid cui debeat 
anteponi, dicamus. 
VII. 
Notandum igitur, ut secundam prima persona conueniat, 
et quasi ore ad os suam secum rem uel causam diligenter 
conferat. 
Cui si responsio scripto remissa fuerit, non erit conpetens, 
nisi cuique uel ditori saltim parti acute responderit. 
VIII. 
Preterea trina in epistolis est consideratio: exordium 
uidelicet, atque narratio, et ex istis procedens certa 
conclusio. 
Hec tamen distinctim non semper ponuntur, quoniam 
exordium cum narratione quandoque uel cum conclusione
  |  
  |