De domno Adraldo Bremetensi abbate.
11. Adherebat preterea nostro comitatui quidam venerabilis abbas Adraldus nomine,
qui quondam sanctae vestis habitum Cluniaco sumpserat monasterio et cuiusdam eius
monasterii Paterniaci nomine prioratum aliquantum rexerat. Vir quippe valde litterarum
studiis eruditus et liberalium artium peritia exornatus, religiosus in opere, facundus
mirabiliter in sermone, celebrem et regalem tunc temporis abbatiam, Bremetensem scilicet,
pastorali providentia gubernabat. Qui quidem in primo suae cognitionis limine quasi
austerus et inconveniens iudicatur; sed postquam in eius familiaritatis aula ceperit resideri,
tunc subito quasi alteratus benignus, prudens, tractabilis invenitur. Sed inter plurima
istius viri dona virtutum est quaedam, quae hominibus illum valde commendat et
in multorum devota dilectione validius solidat. Non enim ad instar Cluniacensis munificentiae
neque alicuius suae patriae viri, sed quasi nobilis natura Italicus munificus et
largus semper habetur. Hoc namque nostrorum famulorum ora testantur, quos non
edinis, non ovinis, sed vulpinis pellibus texit; quamquam mea, ut dicitur, inpediente
fortuna tenacem Galliae morem in me solo servavit. Sed non debeo huius viri tacere
preconia, tametsi mihi nulla contulerit premia. Postquam vir iste nostri itineris coepit
fieri particeps et totius nostrae convenientiae commune coepit habere consortium, cuncta
quae agenda erant, suo consilio credebantur suaeque dispositioni omnia tradebantur.
Ipse quoque Cluniacensis abbas ita in eius viri prudentia confidebat, ut nullius rei negotium
sine eius consilio agere disponebat.
12. Tandem post estivos sudores, post maximos et multos labores, post multa
et diversa pericula, post inmania montium et Alpium precipitia ad expectantem nos
venimus Cluniacum. De apparatu autem processionis et summa devotione nostrae receptionis
supervacuum est scribere, cum eum iam devotis manibus presentem suscipiebant,
quem pro illius monasterii libertate diu iam advenisse multis precibus flagitabant. Tunc
communi consilio coepimus quaerere, quid super vocandis ad sinodum episcopis statui
deberet. Nam episcopus ille, cuius temerario ausu istius causae negotium agebatur, prout
habet secularis astutia, postquam nostrum fama nuntiante cognovit adventum, quia non
illius terrae erat indigena, quo futurum concilium occasione quadam vitare potuisset,
apud suos longius properans latitabat. Sed nequit fugae patrocinio Cabilonensi non
interesse concilio. Sinodalis namque terminus ita provide statuitur, quod longinqui et
remotiores presules naviter interesse potuerint. Tunc ex apostolicae sedis auctoritate
commonitoriae ad episcopos diriguntur epistolae, debitam Romano pontifici oboedientiam
imperantes et inoboedientiae vindictam canonice intentantes.
Laus Cluniacensis congregationis eiusque abbatis.
13. Interea octo dierum spatio mansimus Cluniaco. Veraciter ibi multos reperi
Paulos, plurimos vidi Antonios. Qui etsi solitudinis habitationem non incolunt, anachoritarum
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|