: Historia ducum Venetorum

76


Et non destitit, donec triumphum obtinuit de cunctis locis que ceperat
dictus Henricus ipsumque expulit ab insula et partibus illis ibique
ducem constituit et suis nobilibus Venetis terram possidendam
sub certis miliciis ordinavit.
[42.] Post modicum vero temporis surrexit contra Venetos principaliter
quidam famosus cursariorum princeps nomine comes Alamannus,
qui eciam civis erat Ianuensis; et exivit in mare super Crete
cum una nave magna valde et duabus galeis, in quibus erant viri fortes,
armati ferro, plus quam D et alii fere totidem, omnes ad pugnam
docti. Cumque vidisset venientes duas naves mercatorum et scivisset,
quod naves Venetorum essent, quia iam prope insulam Crete
pergebant, preparavit se cum suis, ut veniret ad eas. Sencientes hoc
quidam nobiles et probissimi Veneti, qui erant in Crete, armati
ascenderunt in illas duas naves. Et volventes navium proras contra
Alamannum et suos, vento impellente, irruerunt in eos et, invocato
nomine domini Dei et beati Marci, ferientes intraverunt audacter navem
ipsorum et dure dimicare ceperunt ad invicem. Et procurante divina
clementia et precibus beatissimi Marci, navem et galleas cum
tota illa pirratarum multitudine debellantes, captos et vinctos cum ingenti
triumpho perduxerunt Veneciam beato Marco et glorioso duci
Petro Çiani predam simul et victoriam tribuentes. Et sic insidias,
quas Venetis posuerunt, in eorum caput redundare fecerunt.
Nec parum videatur huius rei et victorie memoriam relinquere posteris,
cum inauditum sit, naves honeratas mercibus et de inimicis incautas
et ita paucas numero in navem et galleas sic ordinatas ad bellum
et tanta multitudine armatorum munitas primo insultum fecisse
et habuisse triumphum. Fuerunt autem in vinculis longo tempore Venecie,
donec Ianuenses redierunt ad pacem cum Venetis; et sic comes
licenciatus honorabiliter recessit cum suis.

Torna all'inizio