Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 90


innocenti [debere puero patris tyrannidem] imputari [erat autem
eius puer] pulcritudi[nis que facilius] quidem parem excludere
videretur, quam superiorem admictere. Itaque regina, ut plebem
ac proceres sibi filioque gratos efficeret, statuit eorum gratiam
copia meritorum elicere, et fidem, si fieri posset, immensis saltem
beneficiis extorquere ac primum universa recludi iussit ergastula
plurimamque multitudinem virorum, tam in Sicilia quam
in adiacentibus insulis, liberavit. Inde redemptionis onus importabile,
quod totam Apuliam Terramque Laboris ultima iam desperatione
concusserat, omnino censuit amovendum, scripsitque
magistris camerariis ut a nemine deinceps quicquam nomine redemptionis
exigerent. Familiares autem curie non in eo gradu
quo fuerant aut dignitatis equalitate voluit permanere; nam
gayto Petro summa rerum omnium potestate concessa, super
omnes eminentiori loco constituens, electum Siracusanum Matheumque
notarium precepit, ut eius coadiutores, interesse quidem
consiliis et familiares appellari, sed eius in omnibus imperio
subservire.
XXVI. De regina et officialibus eius.
Idem Petrus, licet parum consulti pectoris et inconstantis
esset animi, mansuetus tamen, benignus et affabilis erat et nullum
in actibus suis ma[lignandi] preferens argumentum. Largitatem
quoque pre cunctis amplectens virtutibus, dare quam accipere
beatius estimabat, unde et milites eum plurimum diligebant
et eius per omnia voluntatem et imperia sequebantur, et nisi gentile

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio