Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

123


abscondunt quidem suas virtutes homines virtuosi, ne habeantur
suspecti. tales tyranni non sunt rectores, sed bestie
feroces; bestia enim dicitur, quasi vastia a vastando.
sic et tales sunt bestie, idest vastie, quia subditos suos
vastant. nam vastant eos in fama, quia famam ipsorum
polluunt, vastant in terrena substantia, quia omnia bona sua
rapiunt; vastant in persona, quia sepe eos personaliter opprimunt,
vulnerant et occidunt. de crudelitate istarum bestiarum
dicit Salomon: "Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius
super populum pauperem". ne igitur rector in superbiam
et tyrannidem convertatur, debet recognoscere se esse hominem
mortalem, cuius pena tanto erit gravior, quanto ad irrogandas iniurias
fuerit crudelior. unde dicitur in libro Sapientie:
"Fortioribus fortior instat cruciatio et potentes potenter tormenta
patientur". talis igitur consideratio rectorem tenebit in timore

Torna all'inizio