Domini, quod substantialiter Christus habebat, exultavit, quia humanitatem
demonica preda direptam in cruce liberavit. Sed hoc triumpho
potitus est, non eo quod homo est, quia sese humanitas etiam que Christi
erat ex eo quod humanitas liberare non poterat, sed in nomine Domini,
quod ipse solus substantiatum habebat, id est in brachio, id est in potentia
exultabat. Unum enim synonime dicitur, cum in nomine Domini,
cum in brachio, cum in potentia Hermon et Tabor exultatio
describitur.
Et pedes. Pedes divine bonitatis a sapientibus laudantur, quia incarnatio
vel incarnationis predicatio a sapientibus et prophetis predicatur.
Et de predicatione Ysaias proloquitur: «Quam speciosi pedes, inquit,
evangelizantium pacem et evangelizantium bona». Qui pedes dicuntur,
quia in fine seculorum inveniuntur. Et pluraliter enuntiantur, quia duabus
substantiis corporis et anime quasi quibusdam pedibus tota divinitas
in Christo coniungitur. Et quia principium eternum in his et ex
his duobus incarnationem finivit, ista quasi pedes effecit. Qua vero
sanctitate polleat, id quod ex pedibus per subsistentiam constat, id est
homo ex anima et corpore coniunctus qui Deus est, habet oraculum
propheticum dicens: «Et adorate scabellum pedum eius, quoniam
sanctum est». Hominem namque Deum ex duabus subsistentiis corporis
ac spiritus entem tamquam ex duobus pedibus adorare iubemur, quia
homini, qui Deus est, scabello utique pedum divinitatis excellentissimam
duliam et singularem, id est venerationis servitutem, plusquam omnibus
hominibus exhibemus. Et quia carbo ignitus ab igne nec Deus ab homine
separatur, latria, quod est divina servitus, homini Deo non ex humanitate
sed ex divinitate rectissime tribuitur. Nam tanta est divinitatis humanitatisque
unio, ut quicquid Deo homini, quicquid vero homini Deo
catholice veraciterque contribuas. Quapropter ex eodem nexus vinculo,
quicquid de Deo, et de Domine predicatur. Nec ullam hominis cathegoriam
Deus refutat, vel Dei homo non asciscit, quandoquidem divinitas
humanitatis unionem dignari conlibuit. Inde veraciter cathegorizatur:
Deus crucifixus est, Deus mortuus et sepultus est, et homo resurrexit
a mortuis, creavit omnia et in celum ascendit. Sive igitur asseras
divinitatem humanitatemque seu Christi corporalem et spiritalem naturam
|
|