Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 41


est cuius emissa de pharetra nunquam rediit sagitta retrorsum, cuiusque
gladius eductus ut perderet non est reversus inanis, dum sic incessanter
strenue dimicarit in hostes ut magnificus semper in bellicis actibus extiterit
triumphator. Surgite igitur, o quirites et iuvenes bellicosi, explicate
vexilla, clangite tubis et diem festum agite tanto regi, qui viriliter sumens
ab adolescentia sua scutum et ad viriles annos usque perveniens, indefesse
pugnavit et strenue pro populo christiano. Si quis ergo Martis adiscere prelia
concupiscit, festinus hunc regem adeat, qui docet manus imperitas ad
prelium et humeros pulchre parat ad sarcinas ponderum bellicorum.


Scribit rex Anglie … priori generali fratrum predicatorum, quod corrigat
quendam priorem ordinis sui super hiis que littera continet, per
Stephanum.
Dum conscientie nostre revolvimus scrutinio debite meditationis archana
multa, nobis et progenitoribus nostris, ex zelo dilectionis, quam ad
ordinem vestrum habuisse gaudemus et in futurum habere continuatione
grata temporis nos delectat, salutis comoda provenisse fatemur. Etsi veritas

Torna all'inizio