Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 11


potest, quomodo claritates, que apud eternitatem clarent trium
personarum, sint coartate nobis circa divinam temperantiam, nisi ut ea
que excedunt humanum intellectum de trium personarum divino fulgore
circa divinitatem coartentur, ne per nubes celi, prophetis scilicet
et apostolis, adhuc nobis verbis depluerint sed adhuc pluenda serventur,
iuxta id quod scriptum est: «Transibunt tempora et multiplex erit
scientia» et alia que sacra Scriptura revelat temperante et condescendente
nobis deitate sint demonstrata? Vel certe quia contracta non in
toto sed in parte cernuntur et coartata non se penitus ostendunt, superiores
claritates, quibus declaratur deitas, circa divinam temperantiam
sunt coartate, quia ex parte sunt cognite et ex parte cognoscende sunt
prophetate contemperante nobis divinitate, ut quod nunc inscientie
scire imperfectum est, tunc evacuetur, cum Deum videbimus sicuti
est. Vel, quod melius est et promptius, superiores claritates scientie
Dei sunt coartate circa divinam temperantiam, id est circa Christum, ut
omnia discipulis non revelaret, sed multa reticeret que nec interim,
dum ambulamus, in enigmate aperienda forent. De quibus ait Propheta:
«Que oculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti diligentibus
te». Quis referat claritates illas resurrectionis, quando «fulgebunt
iusti sicut sol in regno Patris eorum» et «qui ad iusticiam erudierint
multos, sicut stelle in perpetuas eternitates»? Qui Christus dicitur
et est divina temperantia, in quo sunt coartate superiores claritates,
quia cum sit is, in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi,
ad assumendam nostram humanitatem, suam temperavit divinitatem.
Unde ad Mariam angelus: «Spiritus Sanctus superveniet in te
et virtus Altissimi obumbrabit tibi». Sed et Paulus apostolus temperator
erat divinitatis, cum dicebat: «Sive mente excedimus Deo, sive
sobrii simus vobis». Constat ergo quod superiores claritates et sanctitates
coartate sunt circa divinam temperantiam.
Et quia sic coartate sunt, ergo debemus eas circa nos mensuratas
et circa Christum inmensuratas cernere. Unde sequitur: Etenim si quidem
oportet sapientissima et verissima theologia suaderi
credentibus et ad vitam
eternam ingredi cupientibus iuxta illud quod Dominus ait apostolis:
«Ite in orbem universum, docete omnes gentes, suadentes de regno
Dei», et si iuxta analogiam animorum uniuscuiusque, quam analogiam

Torna all'inizio