clamavit; Christi vero sanguis ad interpellandum  
pro nobis de terra clamat ad Patrem. 
6. LANFR.  Illum salvum faceret a morte . Non ut  
moreretur, sed ut resurgendus a morte non  
teneretur. 
7.  Et quidem cum esset . Exponit ipsam reverentiam. 
Magna enim religio fuit eum, qui aequalis erat  
Patri, duram in passione morte obedientiam [ f .,  
mortem obedientia] experiri. 
8. AMBROS.  Didicit ex his . Obedientiam didicisse  
Filium Dei, hoc est voluntarie suscepisse. 
9.  Et consummatus est , id est, perfectus et sufficiens 
ad salutem aeternam omnium credentium. 
10. LANFR.  Et consummatus est . Consummatus  
etsi aliis videtur seductor, illis tamen visus est consummatus,  
id est, perfectus qui obtemperaverunt  
sibi causa salutis aeternae. Potest et ita distingui ut  
causa nominativus casus sit, hoc modo; et consummatus,  
id est, perfectus, vel ab hoc saeculo mortuus,  
factus est causa salutis aeternae omnibus obtemperantibus  
sibi; per fidem enim passionis et resurrectionis  
illius salvantur credentes. 
11.  Juxta ordinem . Juxta ritum offerendi panem  
et vinum, quod Melchisedech primus fecisse legitur;  
quae tamen in Christi carnem et sanguinem  
convertuntur. 
12.  De quo grandis . Si, inquit, vellemus vobis  
exponere cur Christus secundum ordinem Melchisedech  
factus est pontifex, grandis nobis sermo esset, 
necessariis [ f ., necessarius] et interpretabilis, id est,  
habens multas expositiones mysteriorum et  
allegoriarum. 
13.  Facti estis ad audiendum , id est, ad intelligendum, 
sicut ad Corinthios: Nemo audit, id est,  
intelligit. 
14.  Exordii sermonum Dei . Exordium sermonum  
Dei vocat Symbolum Christianae fidei, quod non solum  
non intelligebant, sed nec ipsam litteraturam  
qua praefertur [ f ., profertur] memoriter sciebant. 
15.  Lacte opus sit . Lac est brevis insinuatio et facilis 
observatio morum. Solidus cibus est ratio ipsius  
fidei et perfecta institutio vitae. Probare intendit  
quia illis opus est lacte; omnis enim expers sermonis  
justitiae particeps est lactis. Haec probatio in libro  
conversa. Vos autem estis expertes sermonis, 
  |  
  |