defecit potentia, ita vt venari non posset amplius et suum
victum habere. Quadam vero die visus fuit sibi tantum
quod ambulauit vsque ad fontem in quo erant multe rane, ad
quem soleba(n)t venire quotidie. Et cum ipsum rane viderent,
dixerunt ei: Quid habes? vel quid tibi deficit, quod te
videmus tristem et mitem. Quibus respondit: Quid boni
post senium videtis, nisi me in tanta defectione post senium
constitutum? Quare igitur queritis a me? Nonne scitis quia
omni die insidiabam vobis et de vobis meum victum capiebam?
Nunc autem virtus et potentia mea declinauerunt, et
extenuata est mea caro; ossa mea liquefacta sunt et mea
pellis putrefacta, ita vt a uobis meum victum ammodo non
valeam capere, vt pristinis temporibus consueui, neque etiam
vos commorari non valeo. Etiam si ascenderitis super me,
non possem vtique me a vobis defendere. Nunc autem rogo
vos vt eatis ad regem vestrum, annunciantes ei.
Et cum annunciassent hec regi eorum, venit ad eum rex
et ait ei: Quid habes, seu quid tibi est, ex quo sic misere hic
te presentas? Cui respondit serpens: Querens fui hac nocte
ranam quandam et secutus sum illam in multis locis, ita vt
tandem deueni ad hospicium cuiusdam heremite habentis
dilectum filium sibi valde; et dum filius ille ambularet,
oppressit me suo pede, et ego ipsum momordi. Et videns hec,
heremita me quesiuit, et cum non inuenisset me, quia fugeram,
orauit ad Deum suum, vt auferret mihi potentiam et
vigorem, et factus ita tristis et miser inter omnes socios meos.
Nunc autem, mi reuerende domine rex, in manu tua sum; fac
in me quod tibi placet, et si volueris, ero in equitaturam tibi.
Et cum audiret hec rex ranarum, estimauit in animo suo, qui
magnus sibi honor esset, si super ipsum equitaret, et pluribus
diebus super ipsum equitauit. Quadam vero die dixit serpens
regi: Nosti(s) bene quam misera sum persone, nec
potens sum ad venandum aliquid pro mea vita; bonum autem
|
|