Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 744


2. Praeterea, sicut se habet malum ad genus mali; ita et bonum ad genus boni.
Sed actus qui sunt ex genere mali, nullo modo boni esse possunt, ut occidere
innocentem, vel aliquid huiusmodi. Ergo nec illi actus qui mali esse possunt, ex
genere boni dicendi sunt.
3. Praeterea, cuilibet generi respondet sua species. Si ergo est aliquis actus
bonus ex genere, debet assignari aliquis actus bonus ex specie; quod cum praetermittatur,
videtur distinctio insufficiens.
4. Praeterea, bonum est ex fine, ut in 3 Metaph. Philosophus dicit. Sed
materia et finis non incidunt in idem, ut in 2 Physic. dicitur. Videtur
ergo quod inconvenienter dicantur actus super debitam materiam cadentes, ex
genere boni.
5. Praeterea, materia actus est obiectum eius. Obiectum autem habet rationem
finis. Ergo si dicitur actus bonus ex genere ex materia debita super quam cadit,
videtur quod inconvenienter distinguitur bonum ex genere, et bonum ex fine.
SED CONTRA, genus sumitur ex materiali principio, ut Avicenna dicit.
Si ergo aliquis actus ex materia super quam cadit, bonitatem habet,
convenienter ex genere bonus dicitur.
Praeterea, quod omnibus existentibus in aliquo genere convenit, eis ex natura
generis sui competit. Sed actibus cadentibus super debitam materiam secundum
ordinationem sui generis, quaedam bonitas convenit. Ergo convenienter boni ex
genere dici possunt.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut Dionysius dicit, in substantiis
omnibus invenitur essentia, virtus, et operatio. Horum autem talis est ordo,
quod virtus ab essentia, et operatio a virtute procedit: et quia quod a bono procedit,
non potest esse nisi bonum, ideo sicut essentia et virtus bona sunt, ita et
operatio, secundum quod a virtute agentis procedit. Sed quia virtus in voluntarie
agentibus ad multa se habet, ideo actio ex virtute agentis determinationem
non habet; sed propria determinatio actus est ex obiecto: unde si obiectum sit
proportionatum, actus ex ipso obiecto quamdam ulteriorem bonitatem recipiet.
Et quia prima determinatio qua aliquid determinatur, est determinatio per formam
generis; ideo huiusmodi actus ex determinatione obiecti bonitatem habentes,
dicuntur boni ex genere. Sed quia actum aliquem circa idem obiectum contingit
diversimode se habere, ideo adhuc actus ex obiecto determinatus, est
ulterius determinabilis per alias circumstantias: quae si convenientes fuerint,
ex eis quamdam ulteriorem bonitatem recipiet, et dicetur bonus ex circumstantiis,
quousque perveniatur ad perfectam bonitatem actus, quae est per informationem
habitus; et tunc dicetur bonum virtutis.

Torna all'inizio