solitus fuit. Mihi quidem, cum ci maxime favit fortuna,
tum precipue expers felicitatis fuisse videtur. Nam,
cum vitiis potentiam adderet, cum insanior in diem fieret,
cum ebrius debachabatur in suos, cum se adorari
ut deum mandabat, cum se Iovis filium mentiretur, 5
que poterat in tanta dementia esse felicitas? Atqui hos
fructus parit principatus, hec opera suadet, hos satellites
tum parandi sui, tum conservandi subministrat, ut
nihil videatur execrabilius quam principatus nomen».
78 «Barbarorum» Carolus inquit «hec feritas 10
atque immanitas fuit, qui et hodie quoque in suos
seviunt imperandi gratia. Nostros humaniores ac temperatiores
fides Christi reddidit longeque ab eiusmodi
crudelitate removit».
79 «Hec vitia» Nicolaus inquit «videntur esse et 15
barbaris et Grecis et Latinis communia. Possem multas
excitare tragedias, ex quibusvis gentibus, eorum qui
neque suo neque alieno sanguini pepercerunt, nisi
nonnullorum pudore impedirer. Malo quippe silere
quam refricare cicatrices, iam vetustate atque oblivione 20
obductas. Nonnullorum autem recentiora vestigia ac
propinquiora sunt, ut verissime dictum sit nullam
sanctam societatem neque fidem regni esse. Et enim in
Italia fraternas cedes vidimus ob dominii cupiditatem
et inter propinquos sevo Marte certatum. In Gallia, 25
Germania, Britannia, Hispaniis seva arma et plusquam
bella cvilia exarsere, non a domestico, non a cognatorum,
non a proprio sanguine temperatum, plusquam
civili odio et cladibus propinquorum omnia fedata.
Itaque et nostri quoque principatus, vitia experti, documento 30
esse possunt, nullam regni neque fidem neque
felicitatem esse».
|
|