Salimbene de Adam: Cronica

Pag 840


Hinc beatus Augustinus dixit loquens miserrimo homini et superbo:
«Quid superbis, terra et cinis? Impera pulicibus et dormi».
De tonitruis q[ue] i[n]solito t[em]p[o]r[e] sunt audita.
Item, eodem millesimo, septima die intrante Martio, die Sabbati,
circa horam vespertinam horribilia et terribilia tonitrua audita
fuerunt, et lampades et corruscationes videbantur; et subito
cecidit maxima grando, et nix mixta pariter ferebatur, et destruxit
viridaria et arbores pomiferas et specialiter amigdalas
et malagranata et ficus primitivas, scilicet prima ficulnearum
poma. De quibus dixit Micheas, VII: Precoquas ficus desideravit
anima mea.
De generali capitulo Ordinis fratrum Minorum.
Item, eodem millesimo, apud Mediolanum celebratum est generale
capitulum Ordinis fratrum Minorum in festo Pentecostes,
quod fuit XIIIa die intrante Maio; et absoluti plures ministri fuerunt,
et constitutiones aliter ordinate, quibus additum fuit et
demptum. Et frater Petrus, minister Aquitanie, qui erat cathedratus
magister, vicarius fuit in illo capitulo et habuit multas
voces ut esset generalis minister, quia frater Bonagratia, precedens
generalis, obierat; sed prevaluit frater Arlottus de Prato
de Tuscia, qui erat cathedratus magister et legebat Parisius, et
factus fuit generalis minister Ordinis fratrum Minorum.
De generali capitolo Ordinis fratrum Predicatorum.
Item, eodem millesimo, celebratum fuit similiter generale capitulum
Ordinis fratrum Predicatorum apud Bononiam. Et quia
etiam ipsi erant acephali, electus est frater Munio quidam Hispanus,
ut Ordinis Predicatorum fratrum esset magister.

Torna all'inizio