2. Haec Maria fuit illa domini gratissima,  
quae unguenti pretiosi rore mixto balsami  
ante diem festum paschae libram nardi pistici  
fracto fudit alabastro, corpus unxit domini.  
3. Dabat dulcia per sacros pedes strictim basia,  
non cessabat lacrimarum resolutis crinibus  
undas tergere; sacratis domini de labiis  
audiebat uerbum; domus flagrabat odoribus.  
4. Fractum signat alabastrum Iesu corpus mystice,  
quod in crucis est altare passionis tempore  
fossum clauis et apertum per scissuram lanceae,  
de quo sanguis redundauit, unda fluxit laticis.  
5. Hoc de fonte pietatis odor flagrantissimus  
emanauit, quo repletus mundus illum caruit  
sordidum foetorem dudum, pro dolor, heu miseri  
quem tulerunt protoplasti serpentis de gutture.  
6. Hoc de fonte mundus omnis ablutus a crimine  
pretiosi modo spirat odoris flagrantiam,  
candidis indutus stolis, scissa perizomata  
est exutus peccatorum contexta de foliis.  
7. Est Maria baptizata hoc in fonte, credula  
est et Martha, quarum frater infirmatus Lazarus  
mortis atque uitae stabat summo in confinio,  
pro quo nuncium sorores triste ferunt domino: 
  |  
  |