: Formularium florentinum artis notariae

83


vice et nomine, dictum debitum et penam, et duplum,
et dampna et expensas, et in pingnus et bona pro ipso
debito obligata, possit petere et exigere, et in ius vocari
de predictis et singulis, sicut ipsemet facere poterat.
Et promisit ei, contra predicta vel aliquod predictorum,
datum aut factum non habere, nec in antea
facere; si vero contra fecerit, et in totum, ut dictum est,
non observaverit, promisit ei dare, nomine pene, duplum
unde ageretur, et omnia dampna et expensas
exinde conpetituras resarcire, et post firmum in his omnibus
supradictis, omni leg(is), iuris et const(ituti)
auxilio, et omni merito et launacchil, sibi conpetenti et
pertinenti in predictis, renumptians. Cui preceptum est
et cetera.
DE FINE FACTA TUTORIBUS ET PUPILLIS.
In Dei nomine amen. Talis muliel, consensu talis
sui mundualdi, ut constat de mundio publica scriptura
facta manu talis, finivit, remisit, refutavit et tra[n]segit,
et pactum de non ulterius petendo fecit, tali filio
talis, tutori talis pupilli et filii olim talis, tutorio nomine
pro dicto pupillo, accipienti pro se, et tali contutore
suo, quicquid adversus dictum pupillum, et eius buna,
aut adversus dictos tutores, pro ipso pupillo, occasione
librarum .x. quas eidem mulieri dictus talis pater dicti
pupilli iudicavit et legavit, ut constat publica scriptura
facta manu talis; promictens dicta muliel, consensu
dicti sui mundualdi, eidem tali tutori accipienti, ut
dictum est, pro ipso pupillo, semper adversus eundem
pupillum et eius bona, et bona olim dicti sui patris,
[se] conte[m]ptam et tacitam exinde perpetuo permanere,
et eunden pupillum et eius bona, exinde conservare
indepnem, et contra predicta, seu aliquod eorum, datum
seu factum non habere nec facere in futurum; si vero
contra faceret, seu factum appareret, et predicta omnia
et singula non observaret, aut si aliquam exceptionem
contra opponeret, promisit eidem tutori, stipulanti ut

Torna all'inizio