terram, possessionem seu possessiones vel bona in tota valle  
Diverii ad fictum ab aliqua quavis persona ad terminum seu  
in enfiteusim habitante extra valle Diverii a modo in antea  
teneatur et debeat et obbligatus sit ad solutionem omnium taliarum  
et fodrorum ac espensarum imponendarum super ipsis  
bonis per consules et credentiarios suprascriptae vallis quemadmodum  
solvent alii vicini suprascripti comunis. Et quod  
possint pro ipsis taleis pignerari et molestari sicut alii vicini  
vallis diverii ac similiter quod qualibet persona quae convicinata  
sit cum suprascripto comuni vendens aliquam possessionem  
seu bona immobilia alicui personae forensi et quod non  
sit convicinata cum supradicto comuni et quae habitat extra  
dictam vallem ut supra teneatur solvere omnes taleas et expensas  
ut supra praedicto comuni omni tempore. Reservato tamen  
quod enfiteuta solvens taleas dictas habeat regressum. 
CXVIII. – QUOD CONSULES DEBEANT INCIPERE INCANTUM SOSTAE. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod consules et credentiarii  
vallis Diverii qui erunt per tempora debeant incipere  
incantum sostae comunis vallis Diverii omni anno a Sancto  
Andrea Apostolo et facere ipsam incantare ita quod sit deliberata  
in calendis iannuarii tunc proxime sequentis. Et quod  
partitor qui incantaverit et cui deliberata fuerit dicta sosta debeat  
intrare, partire et regere ipsam sostam et partitam ballarum  
incipiens a calendis ianuarii secundum formam statutorum.  
Et erunt pacta apposita cum praedictis consulibus et  
credentiariis. Et quod partitor sostae de anno preterito non  
debeat se impedire de suprascripta sosta et partita ab ultimo  
die decembris ultra. Et ballae quae appulerint ad dictam sostam  
ultima die decembris per totam diem inclusive vel usque  
ad mediam noctem sint partitoris veteris. Et postea non debeat  
se impedire, sed ipsa partita ballarum sit libera comunis  
praedicti seu illius qui ordinatus et constitutus fuerit per dictos  
consules et credentiarios ut supra dictum est. 
CXIX. – QUOD INCANTANTES SOSTAM COMUNIS TENEANTUR FACERE 
BONUM DEPOSITUM. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod quilibet persona incantans  
sostam et pedagium predicti comunis in initio sui incantus  
sostae et pedagii teneatur facere depositum librarum  
decem imperialium pro sosta et pedagio in manibus consulum  
dictae vallis.
  |  
  |