Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 863


carissimos filios vos admoremus, ut in
Dei servitio, et in amplificando honore
praefati Monasterii, vestri fides et studiosa
devotio crescat, consilium, et ubi necesse
sit, adjutorium, vestra nobilitas sibi exhibere
studeat; quatenus per interventum Beati Mar¬tyris
Clementis divinae protectionis gratia
et Apostolicae benedictionis abundantia, in
hoc seculo et in futuro vos protegat, et
conservet. Illud autem vobis et omnibus,
qui inter vos sunt notum esse volumus, quoniam
quisquis ad iniurjam praefati Monasterii
se erexerit, et Abbati, qui nunc ibi praesidet,
suisve successoribus in regendis et tenendis
bonis Ecclesiae contrarius extiterit;
nisi a tam nefanda et sacrilega temeritate
se retrahat, et damna, quae Ecclesiae intulit,
digna emendatione restituat, sine dubio
Apostolicae maledictionis, et districtam nostrae
excommunicationis ultionem super se
venturam esse pertimescat, et ab omni
Christiana communione se separandum esse
expavescat. ”
1064
Item Anno Domini millesimo sexagesimo
quarto Bernardus quidam dedit Ecclesiae Sancti Clementis,
cui suprascriptus Berardus praeerat,
Sanctam Eufemiam de Cararnanico, cum centum
modiis terrae.
Ab hoc siquidem tempore coeperunt Fratres
oblivisci Imperatoris Curiae, et Normannis
depopulantibus totas terras non valentes resistere,
primitus fuerunt subditi Roberto primo
Comiti de Rotello, et post mortem ejus Ugo¬ni
Malmazetto, de cuius persecutione, quam
fecit Sancti Clementis Monasterio, sumus locuturi
tempore suo. Illi, quos superius diximus, in
praesentia Ugonis Ducis tempore Chuonradi
Imperatoris fuisse devictos, et accepisse Castella
per manus Domni Widonis Sanctissimi
Abbatis sub conditione servili, obliti juramentorum
et Fidei, invaserunt possessiones,
munierunt Castella contra Ecclesiam, et ut
securiores eam possent opprimere, fecerunt sibi
alios dominos, quorum auxilio et virture
te¬nuerunt quod male invaserant, ad diminutionem
loci et detrimentum totius Abbatiae. Be¬rardus
vero, ut postea patuit, Divino illis
non potuit resistere, quia Deus ad confusionem
terrae immiserat super eos Normannos,
dominandi gentem avidissimam. Iste siquidem
Berardus Abbas non invenitur in agendis multa
vel aliqua magna fecisse, sed pauca, et antequam
multa posset operari, dedit ei Dominus
finem vitae. Sex annis rexit Monasterium,
deinde moriens subivit mausoleum. Ponitur
quoque inter Abbates post Domnum Dominicum,
et post ipsum nomen ejus scribitur in
Catalogo. Post cujus mortem Domnus Dominicus,
quamdiu supervixit, sicut antea curam
habuit Abbatiae.
1065.
In quo tempore in Comitatu Valvensi Albericus,
Johannes, et Benedictus viri Valvenses,
dederunt Sancto Clementi, et per chartulas
confirmaverunt omnes possessiones suas in Castello
de Pauperi, et in loco, qui dicitur Bocetum.
Ipso namque tempore, anno videlicet
ab Incarnatione Domini millesimo sexagerimo
quinto, Sanso Rainaldi filius confirmavit per
chartulam Sancto Clementi Ecclesiam Sanctae
Mariae in Blesiano, cum trecentis modiis terrae,

Torna all'inizio