Petrus Damiani: Opera poetica

Pag 151


D.6. ISTI SVNT VERSVS QVIDAM SANCTISSIMI DAMIANI
RAVENNATIS ARCHIEPISCOPI.
1. Luget, plorat, lamentatur sancta nunc ecclesia,
Cum suorum tantam uidet abbatum miseriam
Et eorum contemplatur diuersa pericula.
2. Nullus paene abbas modo ualet esse monachus,
Dum diuersum et nociuum sustinet negotium
Et quod nolit, sustinere uelut incus cogitur.
3. Monachorum tamquam seruus intus fert superbiam
Et multarum foris rerum sustinet molestiam;
Hanc abbatis collum portat seruitutem geminam.
4. Spiritaliter abbatem uolunt fratres uiuere
Et per causas saeculares cogunt illum pergere;
Per tam itaque diuersa quis ualet incedere?
5. Nam dum equitat, mox esse dicitur uagatio;
Eius namque hebetudo est claustralis statio;
Quicquid semper miser facit, fit inde detractio.
6. Delinquentes dum emendat, omnes clamat impium;
Si quandoque illis parcit, dicunt esse tepidum;
Quis portare ego ualet uulgus tam ambiguum?

Torna all'inizio