Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

160


ne Romani veniant et locum et gentem tollant. sed istud consilium,
tam nequissimum, fuit super eorum capita devolutum,
quia enim Iudei Christum occiderunt, ideo Romani principes, scilicet
Tytus et Vespaxianus, locum destruxerunt et gentes disperxerunt
et occiderunt. quod cives non debent esse vitiis subiecti, sed in
virtutibus exercitati. capitulum .IIm. .
Cives nobiles et famosi non debent vitiis subici, sed in virtutibus
exercitari. illi enim, qui vitiis subiciuntur, non possunt dici
rationales sed brutales, non sunt liberi sed sunt servi, non sunt
viriles sed effeminati et molles. primo igitur non sunt racionales
sed brutales, unde dicit Propheta: "Homo, cum in honore esset, non
intellexit; comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est
illis". secundum enim diversitatem vitiorum homo similis
est diversitatibus bestiarum. istud autem, qualiter sit, ostendit
Boetius eleganter in libro De Consolatione, dicens:
"Evenit ut quem transformatum vitiis videas, hominem
existimare non possis: avaritia fervet, alienarum opum violentus
ereptor, lupo similem dixeris; ferox atque inquietus
linguam litigiis exercet, canibus comparabis; insidiator occultus,
subripuisse fraudibus gaudet, vulpeculis exequetur.
ira intemperans fremit, leonis animum gestare credetur; pavidus
ac fugax non metuenda formidat, cervis similis habeatur.
segnis ac stupidus torpet, asinus vivit, levis ac inconstans
studia permutat. nichil avibus differt, fedis inmundisque
libidinibus inmergitur, sordide suis voluptate detinetur. ita

Torna all'inizio