Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 459


dietas. Totus populus huius civitatis et totius provincie
Mançi, Indieque superioris ydolatrat. Hec civitas tantum navigium
habet et ita magnum quod quasi aliquibus incredibile videretur,
unde tota Ytalia non tantum navigium habet etc ita
magnum sicut hec sola civitas habet.
2. In hac civitate haberi possunt bene trecente libre zinziberis
recentis minori precio uno grosso.
3. In hac etiam sunt maiores et pulcriores anseres ac melius
forum eorum quam hodie sit in mundo. Unde unus eorum
anserum est bene maior quam duo de nostris, totus albus ut
lac, habens unum os super capud, unius ovi quantitate, quod
talis est coloris qualis sanguis est. Et hii anseres habent sub
gula unam pellem per unum semissem pendentem. Hii etiam
sunt pinguissimi; unus quorum bene coctus et bene conditus
minori precio uno grosso habetur. Et sicut est de anseribus,
sic est de anatibus et gallinis que illic sunt ita magne quod
magnum mirum est.
4. Hic etiam maiores sunt serpentes qui sunt in mundo.
Hii multum capiuntur ab istis a quibus postea dulciter comeduntur.
Unde in tam solempne ferculum habentur hii serpentes,

Torna all'inizio