Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 970


SED CONTRA, omnis virtus naturalis, multiplicata materia, roboratur secundum
debitam proportionem, quia in maiori quantitate maior est virtus. Sed pueros
oportebat parvulos nasci propter materni uteri necessitatem, ut in littera dicitur.
Ergo oportuit ut eorum virtus motiva, quae materialis est, imperfecta esset.
Praeterea, in pueris oportet expectari tempus ad generandum, quousque completur
tempus augmenti: quamdiu enim est augmentum in suo vigore, sicut in
duobus primis septenniis, generativa opus suum non habet: tum quia digestio
completa non est, ut semen debito modo maturari possit: tum etiam quia quod
residuum est ab opere nutritivae, cedit in usum augmentativae. Sed sicut generativae
deserviunt quaedam membra, ita et aliis animae viribus. Ergo et per
eamdem rationem nec aliorum membrorum usum habuissent, ad quorum actus
exigitur aliquorum membrorum fortificatio et completio.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in hominis vita est quaedam circulatio, eo quod a
defectu incipit, in statum debitae perfectionis deveniens, ex quo iterum in defectum
terminatur; unde et principium hominis quidam defectus consequuntur in
pueritia, et similiter finem in senectute. Homo autem ante peccatum etsi vitae
termino caruisset, tamen habuisset vitae principium per nativitatem; unde hos
defectus qui ordinantur ad vitae terminum, ut aegritudines et defectus seniles,
non habuisset: defectus autem illos qui principium originis consequuntur, nihil
prohibet eum habuisse, ut Magister in littera dicit: nec hoc fuisset ei in poenam,
quia ex hoc nullum incommodum sentiret, divina providentia eum gubernante.
Quidam vero dicunt aliter, innitentes verbis Augustini quae in littera
ponuntur. Sed cum Augustinus de his nihil asserat, ut in littera dicitur, probabilius
sustinebitur illud quod naturalis cursus habet, ubi scripturae auctoritas
non repugnat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis mulier sit praeter intentionem naturae
particularis, quae agit in hoc semine, intendens prolem adducere in perfectam
similitudinem generantis, non tamen est praeter intentionem naturae universalis,
sicut nec corruptio: quia sine femina non posset esse generatio, ut
perpetuitas speciei salvaretur: et ideo etiam per divinam providentiam ad officium
generationis mulieres aliquas nasci oportebat, et in aequali numero cum
viris, ut una unius esset.

Torna all'inizio