Abbate, in augmentis, et profectibus Sacrosanctae
Casauriensis Ecclesiae fortius et solicitius
insistente, plures iniquae et pravaementis
homines insurrexerunt, coeperumque ipsum
regale Monasterium querimoniis conturbare,
Abbatem nimiis vexationibus fatigare, quia non
fuit postea Rex vel Imperator, qui tanta
devotione vel solicitudine ipsum et res ejus
tueretur et custodiret, sicut Imperator Ludovicus,
qui eum a fundamentis constuxerat.
Nam erant eo tempore tres fratres, videlicet
Amelfredus, Waningo, et Petrus filii quondam
Justonis Franci, qui contendebant adversus
Romanum Abbatem res et possessiones
Gundi genitricis eorum, quae legibus et dono
ipsius Caesaris Piscariensi Monasterio erant addictae
seu confirmatae, sicut in superioribus
scriptis continetur. Unde cum apud Civitatem
Teatinam Ildebrando et Ellone et Singolfo
Castaldionibus, Supponis Comitis Vicariis,
generalis Curia celebraretur, Romanus
Abbas est eos prudenter aggressus, et de eisdem
rebus cum Advocato suo contra ipsos sapienter
agens et causidicans, veris assertionibus
eos devicit et confutavit.
Postquam igitur supradictus Imperator Carlomannus
Imperii gubernacula in duobus annis
explevit, Carolus, qui tertius est dictus,
ei in Imperiatu successit.
878.
Eodem tempore, anno videlicet ab Incarnatione
Domini octingentesimo septuagesimo
octavo, Indictione undecima, cum Romanus
Abbas a multis infestaretur, et ipse prudenter
se a cunctis defenderet, conquestus est super
Rodelando et Madelberto germanis quondam
Madelberti filiis, de rebus omnibus et substantiis
quondam Corbini Pinnensis, Walfredii,
Simponis, Simdemonis, Godeberti, Urseperti,
et Pauli, quorum omnium res Piscariensi
Monasterio legibus pertinebant compartatione
seu dono bonae memoriae Ludovici Imperatoris.
Qualiter autem infra Civitatem
Pinnensem cum ipsis coram judicibus placitaverit,
et qualiter ipsos Ecclesiae adversarios superaverit,
et res suaprascriptas ad proprietatem
Monasterii adeptus fuerit, in ipsa notitiae
chartula exinde facta, et testibus roborata
reperitur et legitur.
Commutavit ipse Abbas alias res de casalibus
Ratiano et Andrabano, Casule et Paterno;
quae cambitiones factae sunt cum Domno
Bertino Casinensi Abbate, qui eo tempore
Sancti Benedicti Monasterio praeerat. Erat eodem
tempore vir quidam rebus locuples possessionibus
opulentus, Garibaldus nomine, genere
et habitatione Marsicanus, a quo Dominus
Romanus primus Abbas acquisivit in
territorio Marsicano per loca et vocabula, et
mercatus est omnes possessiones, et res proprietatis
suae, tam infra civitatern Marsicanam,
quam extra, videlicet in casis, et terris modiorum
triticei seminis quingentorum quinquaginta.
In uberrimis et fructiferis vineis, et arboribus,
et ceteris rebus, ipso Garibaldo studiose
vendente, et pretium ab eodem Abbate
recipiente in auro et argento solidos sexcentos.
Sanso Valvensis, vir nobilis et illustris, a
quo totum Raianensium et Sansonicorum stemma
protrahitur, cum in ejusdem Comitatu
esset dives et potens, et Piscariense Monasterium
multis jam possessionibus ex dono beata:
|
|