CAP. I.—1. AMBROS.  Ad Philippenses . Philippenses  
viri elegantes erant, sed de primatu contentio erat  
inter quosdam illorum, et hoc inter illos qui virtutibus  
ornati videbantur. Scribitur ergo his de custodia  
humilitatis, et ut non intenderent dictis illorum  
qui custodire eos legem suadebant. 
2.  Cum episcopis . Episcopos dixit, qui nunc presbyteri 
dicuntur, nec enim hujus ordinis fas erat  
multos esse in una civitate. 
3. LANFR.  Communione vestra , id est, qua communionem 
habetis in Evangelio Christi, vel ut majorem  
habeatis; ad utramque enim sententiam  
refertur. 
4.  Confidens hoc ipsum . Hoc ideo adjecit, quia  
incautum videbatur gaudere de his quorum exitus  
erat incertus. 
5.  In diem Christi . Diem Christi Jesu vocat vel  
uniuscujusque diem extremum, quo de corpore exit,  
et ad judicium Christi perducitur; vel finalem saeculi  
diem, quo ad judicandum venturus est Dominus. 
6.  Sicut et mihi justum est . Quasi diceret: Gratias  
pro vobis ago, Deum oro. De vobis bene confido,  
sicut justum est mihi de vobis hoc sentire, id est, 
  |  
  |