Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 12


ex suo nomine necnon et totam eius prouinciam appellauit, habitata
narratur. Et Veneciarum urbem inhabitauerit ille Troyanus Anthenor.
Habitationis eciam huius Siciliam legimus non expertem,
que primo a rege Sicano, qui in Siciliam a Troya peruenit, habitata
describitur, vnde Sicania dicta fuit. Et eo postmodum a Sicilia
recedente, relicto in Sicilia Siculo fratre suo, vnde postmodum
Sicilia dicta est, transmeauit in Tusciam, quam multarum gentium
habitatione repleuit. Et in regno Sicilie per marina confinia supradictus
Heneas ciuitates multas legitur condidisse. Qualis est Neapolis
tanta ciuitas et gentis indomite terra Gayeta. Dyomedes
etiam, licet fuerit de Grecia oriundus, qui in Troyano bello tanta
de se miraculosa commisit, Troya deleta, dum in regnum suum
recipi minime potuisset, inhabitabuit Calabriam. Cuius socios
narrauit Ouidius Circem, Solis filiam, in volucres transformasse,
in Calabriam a Dyomede delatas. De quarum auium genere dicit
Ysidorus multas fuisse productas que aues Diomedee sunt dicte,
eam naturam habentes ut cognoscant hominem Latinum a Greco
discernere. Quare Grecos Calabrie incolas colunt et Latinos fugiunt,
si qui sunt.
Sed si tante proditionis causa fuerit subsequentis boni causa
finalis humana mens habet in dubio. Nam subsequenter describit
ystoria quod, Iasone et Hercule cum suis in portu quiescentibus
Simeonte, de eis ad Laumedontem, Troyanum regem,
fama peruenit quod gens quedam Troyanis incognita, scilicet
gens Grecorum, nouo remige Frigias partes intrauit exploratura
forte archana regnilo Troyani uel potius Troye prouinciam uastatura.
Erat autem diebus illis Troya non tante magnitudinis qualis
fuit postmodum de nouo firmata, et in ea regnabat tunc rex predictus
Laumedon nomine, qui, sumpto dampnoso consilio (quod utinam
non fuisset!), legatum suum in comitiua multorum ad Iasonem destinauit.
Quo ad Iasonem ueniente legationem suam explicat in
hec uerba: "Rex Laumedon, huius regni dominus, de aduentu
uestro ualde miratur quare terram suam intrauistis ab eo licentia non
obtenta, cuius est intencio sub tranquilla pace eam tenere. Hoc

Torna all'inizio