| IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 38
 DIVISIO TEXTUS
 Distinctis quinque praeceptis secundae tabulae et expositis, hic Magister determinat
 de quibusdam quae praecepto quinto contrariantur, scilicet de mendacio,
 et periurio. Dividitur autem haec pars in duas: in prima determinat de mendacio;
 in secunda de periurio, 39 dist.: «Nunc de periurio videamus». Prima pars
 in duas: primo distinguit diversos modos mendacii; in secunda definit mendacium,
 ibi: «Hic videndum est quid sit mendacium».
 Prima in duas: in prima parte ponit quamdam divisionem mendacii, per quam
 scitur quod mendacium sit mortale, et quod veniale peccatum; in secunda ponit
 quamdam aliam, per quam scitur quod mendacium sit alio gravius, ibi:
 «Sciendum est, octo esse genera mendacii». Circa primum duo facit: primo
 distinguit tres mendacii modos; secundo ex dictis manifestat quoddam quod
 dubium esse poterat, ibi: «De mendacio autem obstetricum et Raab quod fuit
 veniale Augustinus tradit».
 «Hic videndum est quid sit mendacium». Hic definit mendacium; et circa hoc
 tria facit: primo ostendit quid sit mendacium; secundo ostendit quod omne
 mendacium est peccatum, ibi: «Quod vero mendacium omne sit peccatum,
 Augustinus insinuat». Tertio solvit quoddam quod videbatur contrarium, ibi:
 «Solet quaeri de Iacob». Circa primum tria facit: primo ostendit quid sit mendacium;
 secundo quid sit mentiri, ibi: «Mentiri vero est loqui contra hoc quod
 animo sentit quis». Tertio solvit quamdam quaestionem, ibi: «Hic solet quaeri,
 si Iudaeus dicat Christum esse Deum, cum non ita sentiat animo, utrum loquatur
 mendacium».
 «Quod vero mendacium sit peccatum, Augustinus insinuat». Circa hoc duo
 facit: primo ostendit in omni mendacio esse peccati periculum; secundo ostendit
 de errore, qui est mendacii effectus, quod quandoque potest esse cum peccato;
 quandoque sine peccato, ibi: «Illud etiam sciendum est... quod in quibusdam
 rebus magno malo, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo fallimur».
 | 
 |