Inter has tempestates beatus Fulgentius in confessione fidei et scientia floruit.
His ipsis apud Africam diebus, dum Arrianus quidam
Olympius nomine corpus aquis balnealibus abluens indigna quaedam
et blasphema de sanctae trinitatis fide verba evomeret,
veniente subito ignito caelitus iaculo visibiliter conbustus est.
Barbas quoque quidam Arrianus episcopus dum contra regulam
fidei minorem scilicet patri filium sanctumque spiritum asserere
cupiens baptizaturus dixisset ‘baptizo te Barbas in nomine patris
per filium in spiritu sancto’, statim aqua, quae ad baptizandum
allata fuerat, nusquam conparvit; quod aspiciens qui baptizandus
erat, confestim ad ecclesiam catholicam fugiens iuxta morem
fidei baptismum Christi suscepit.
Theodoricus vero dum per idem tempus pacifice apud
Italiam regnaret, per singula quaeque celebriora loca regia
sibi habitacula construxit.
Anastasius itaque dum in hearesi, qua delapsus fuerat,
perseveraret duasque in Christo naturas, deitatis videlicet et
humanitatis, Eutychium haeresiarcem sequens denegaret, Hormisda
papa, qui Symmacho successerat, direxit Ennodium
Ticinensem episcopum aliosque cum eo Constantinopolim legatos
cum catholicae fidei scripto, quatenus Anastasium ad
ecclesiae reducerent gremium. is non solum salubria eorum
monita sprevit, sed insuper etiam a suis conspectibus non
sine contumelia expulit navique fragili inpositos mandat, ne
uspiam per totam Graeciam ad aliquam civitatem accederent.
quam eius impiam temeritatem divina continuo ultio subsecuta
est; nam cum iam septimum et vicesimum imperii annum
ageret, vi fulminis percussus interiit.
Anno ab incarnatione domini quingentesimo octavo decimo
punito Anastasio haeretico Iustinus catholicus Augustali
potitus est solio. ad hunc ob causam redintegrandae fidei
directus ab Hormisda pontifice vir sanctitate praecipuus Germanus
|
|