que sequuntur. Ex Acheronte finguntur genite, 				c.100r.a 
quia, ut supra dixi, Acheron "  sine gaudio"   interpretatur et 
ipse semper mictunt ad mala, secundum 
iudicium pacientis qui gaudio et bono caret. 
Noctis dicuntur filie, quia, secundum Phylosophum, 
in Ethy. ,qui male agit odit lucem,seu quia ex nocte, 
idest ignorancia, procedunt vicia que faciunt homines 
furiosos, scribente Phylosopho, in tercio Ethy. : 
"  Omnis malus ignorat que debeat operari"  .Require 
in li. Temporum c. Nox et in li. de Or. Aer.  c. Arpie. 
Dicuntur femine quemadmodum virtutes, sciencie et 
vicia ponuntur in habitu feminino, quia, secundum 
quod Phylosophus scripsit in Ethy. ,mulier facit omnia 
valde; nam, si diligit, valde diligit et, si odit, inmense 
odit. Plutoni dicuntur obsequiose, quia sit diviciarum 
dominus, propter quas frequenter inspicimus iras, odia 
et rixas nasci. Iovi autem dicuntur assistere,quamquam 
sit pius deus, quia eciam pio iudici necesse sit ultores 
habere ministros quibus, si careat aut non utatur, legum 
auctoritas facile dissolvetur. Et insuper quod quandoque,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |