Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 413


Quod diversi sunt modi generationis civitatis,
et regni, et quod oportet hunc tertium librum
in quo determinatur de huiusmodi
regimine dividere in plures
partes. Cap. VI.

Generationis civitatis et regni duos modis possumus
assignare, quorum quilibet est aliquo modo naturalis,
aliter tamen est naturalior altero. Primus est ille de
quo supra in secundo libro fecimus mentionem, ubi diximus
quod propter excrescentiam filiorum collectaneorum
et nepotum domus potest in vicum, vicus in civitatem,
et civitas in regnum excrescere. Alius modus est
ex concordia constituentium civitatem vel regnum.
Nam ut recitat Philosophus 2. Politicorum, antiquitus homines
morabantur dispersi. veluti tempore Aristotelis contingebat
circa quasdam gentes, quae vocabantur Arcades,
ubi quilibet per se morabatur. homines sic dispersi morantes
aliquando concordabant in unum, constituentes
sibi civitatem aliqua, in qua simul morantes habere possent
sufficientius quae requiruntur ad indigentiam vitae.
Hoc ergo modo posset fieri constitutio regni, ut si multae
civitates et castra simul confoederarentur et concordarent,
ut sub uno rege existerent, timentes inimicorum potentiam.
Uterque autem horum modorum est naturalis:
sed primus est naturalior secundo. Prima enim
naturalis est, quia constituitur ex generatione quae est opus
naturae. Secundo naturalis existit, quia homines naturalem
habent impetum ad constituendam civitatem et regnum.
Si enim per generationem ex crescentibus filiis et
nepotibus in eadem domo, et non valentibus simul habitare,
faciant sibi plures domos, et constituant sibi vicum; et

Torna all'inizio