iri, Dei gratie preterea subsidio et beneficio omnimoda
ratione privari. Sed quotiens dictis vel factis obvius essent, indicat
effectus certa ratione; nam quamvis genitos habeas tibi
sat cariores, non tamen ullos me fideliores. Commutatio.
* Ut igitur; pater amabilis, laus et continua tibi valeat ascribi
gloria, paternum mihi defer subsidium, non incommodum paternum.
- Exclamatio. O si de paternis incommodis iam pridem inimicis
quibusdam vellem credidisse, quantum mihi diversorum
munerum facultates dedissent, sed melius paterne malitie crimini
providisse gratulor me quam mee scilicet hereditatis possessioni.
- Correctio. Immo, ut arbitror, rite me contristari deceret,
non enim crimen, sed iustum, quia non mea hereditas, sed exterorum
possessio ab ipso etiam patre designatur. Quis paternam
austeritatem in filium, quis incomparabilem severitatem in sui
corporis portionem audiens non perhorrescit t, vivit, quod
multis deliciis affluens et barbariem plurimam honorando sustinens
filium fame pereuntem certissima ratione cognoscens non
commovetur? Nunc, o pater carissime, ad solum rogatum accedo,
ad solam misericordiam postulandam totius stili seriem
verto: memorare, queso, filii tui nec more solito in immeritam
in me surgas iram nec continuatos mihi inferre studeas dolores
nec paterna me benedictione privandum mineris nec me
a patria hereditate separares nec maledictionis obstaculo me
adeo obligare digneris. Nam ipsum testem invoco, quem cogitationum
secreta non latent, quia nulla maledictione, nulla hereditatis
privatione dignus habeor. Immo nisi sinistrum me
habeat auspicium, paternorum bonorum me esser idoneum
existimo. Quapropter, pater amande, ita tibi super hoc consulas,
insuper ita iam me fere penitus destitutum consulere digneris,
ut a mortalibus laudem et a Christo idoneum pro factis meritum
utilitatis maxime valeas possidere".
|
|