I. DE ROBARIIS. 
IN PRIMIS statutum et ordinatum fuit quod si quis fecerit  
aliquam robariam in tota iurisditione et districtu castellanie Insule  
et Ripperie vel alicui persone Ripperie extra Ripperiam, si ipsa  
robaria asscenderit usque ad soldos quinque imperialium et  
abinde infra, componat pro banno capitaneo Insule et Ripperie  
sive eius vicario soldos sexaginta imperialium, et si ipsa robaria  
asscenderit a soldis quinque imperialium supra usque ad soldos  
.XX. imperialium, componat pro banno pro quolibet et qualibet  
vice soldos centum imperialium, et si dicta robaria asscenderit a  
soldis centum imperialium supra usque ad libras decem imperialium,  
componat pro banno pro quolibet et qualibet vice libras .XXV.  
imperialium, et si dicta robaria asscenderit a libris decem imperialium  
supra, componat pro banno pro quolibet et qualibet vice libras  
quinquaginta imperialium et insuper ipse derobator condampnetur  
ipsi derobato ad restitutionem robarie cum pena legiptima,  
secundum ius. Et si dicti derobatores non solverint de soldis .LX.  
vel soldis centum vel de libris .X. a die condampnationis facte infra  
decem dies proxime sequentes et predictam robariam non  
restituerint ut supra, quod amputetur eis manus dextra, et si  
predicti derobatores predictam penam de libris .XXV. imperialium  
et de libris quinquaginta imperialium non solverint et predictam  
robarium non satisfecerint ut supra intra .XV. dies proxime a die  
condempnationis deputandos, quod suspendatur per gullam ita  
quod moriantur. 
II. DE FURTIS. 
ITEM quod si furtum factum fuerit in Ripperia quod asscendat  
a soldis .XX. imperialium supra usque ad libras decem imperialium,  
ille qui fecerit dictum furtum solvat pro banno qualibet vice libras  
decem imperialium, et si asscenderit usque ad soldos .XX.  
imperialium et a soldis viginti imperialium infra usque ad soldos  
quinque, solvat soldos .LX. imperialium, et si dictum furtum  
asscenderit a libris decem supra, solvat libras .XXV. imperialium  
et insuper factores furti teneantur ad restitutionem furti cum pena
  |  
  |