lex illa. Arcessitur : id est accusatur, a Lucio suple. Maiestatis :
quasi leserit mayestatem, offendendo rem publicam per quam mayestas
subsistit. Quid sit : quo viso, clarum erit an Scepio (sic) leserit
magestatem an Lucius.
Ex translatione : hec est illa pars in qua ponitur quintum
membrum constitutionis legittime, que dividitur, quia <primo> ponuntur
tres modi translationis; secundo ponitur quomodo nos et
Greci differenter utimur translatione, <ibi>: <H>ac parte ; tertio ostendit
exe<m>plum huius translationis, ibi: Si quis ; quarto datur documentum
scripturale huius constitutionis, ibi: Hec petitio .
Nota, quod etiam translatio fit aliis modis qui ponuntur
in veteri Rethorica, scilicet ratione legis, ratione criminis, pene
et loci, sed inde accusatione, crimine et persona in iudicio legitur
etiam locum aprehendi. Nam qui accusat crimen imponit et
petit puniri accusatum; iudex vero locum et legem comprehendit. In
iudicio : id est ante iudices. Iure civili : id est ante pretorem,
qui iuri civili preceperat vel preerat. Nam pretoris vox
erat ius et poterat condere iura seu leges et pretor erat ille qui reddebat
iura populo, de quo sepe fit mentio in iure civili, unde
pretor ait: "Servabo pacta in bona fide facta et non in fraude"
|
|