Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 12


solum ut homo, sed ut est in eo aliquid divinum, et aliquid
melius homine. perfectum igitur in agibilibus, vocabant
felicem politice: sed perfectum in speculabilibus vocabant
felicem contemplative, et appellabant ipsum, non
haminem, sed homine meliorem. nam agere et comunicare
in actionibus cum aliis, competit homini ut homo
est: sed speculari et cognoscere veritatem, competit ei ut
est in eo intellectus speculativus, qui est aliquid divinum,
et secundum quem communicamus cum Deo, et cum
substantiis separatis. Unde ex I. Politicorum patet, quod
quilibet vel est homo, vel est homine peior, et tunc est bestia:
vel est homine melior, et tunc est quid divinum et
semideus. Si autem est homo, quia homo (ut ibi probatur)
est naturaliter animal sociale, civile, et politicum, sequitur
quod regatur secundum prudentiam, et vivat vita
politica. Si autem est bestia, et homine peior, tunc non
regitur ratione, et prudentia, sed regitur passione, et vivit
vita voluptuosa. Sed si sit divinus, et homine melior, tunc
speculatur per sapientiam, et vivit vita contemplativa.
Tanta est ergo differentia inter prudentem in agibilibus, et
perfectum in speculabilibus, quanta est inter viventem
vita humana et politica, et viventem vita contemplativa
et angelica. Dediti enim operabilibus, propter diversitatem
negociorum emergentium, turbantur erga plurima,
et ut plurimum isti sentiunt passiones carnis: dediti
vero speculabilibus, quodammodo ab his passionibus sunt
abstracti. Et quia vivere in carne, et non secundum carnem,
est magis angelicum quam humanum, felicem vita
contemplativa volunt Philosophi appellare, non felice in
politice et ut hominem, sed ut communicat cum substantiis
separatis. Sapientes igitur, et viri speculativi, sunt maxime
honorandi, quia sunt supra hominem collocati. Sic
ergo de modis vivendi, et de felicitatibus repertis in ipsis,
Philosophi distinxerunt non tamen ad plenum, et per
omnem modum potuerunt attingere veritatem. Nam licet

Torna all'inizio