Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

199


et uxor debent pacifice vivere et concorditer habitare. [capitulum
quartum] .
Multum est Deo acceptum quando vir et uxor pacifice et concorditer
vivunt. ideo dicit sepe sanctus in Ecclesiastico:
"In tribus beneplacitum est spiritui meo, que sunt probata coram
Deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum et vir
et mulier sibi bene consentientes". dicit autem sanctus
Augustinus super Psalterium quod quando vir et mulier
ad invicem dissentiunt, tunc in domo est turbatio multa.
quando vero vir subicitur et uxor dominatur, tunc in domo est
pax perversa. quando autem vir dominatur et uxor subicitur,
tunc in domo est pax recta. potest etiam addi quartum:
quando scilicet vir et uxor bene conveniunt, quia tunc est pax
Deo et hominibus grata. quando autem vir et uxor male conveniunt,
hoc aliquando est ex culpa viri, aliquando ex culpa

Torna all'inizio