« operatus est salutem in medio terrę ». ipsa quippe est umbilicus
totius orbis et caput terrę repromissionis; de ipsa elegit
patriarchas, prophetas, apostolos, evangelistas, et quod maius est
omnibus, ipsam honoravit sua sancta nativitate, morte ac resurrectione,
ut eius sepulcrum usque hodie testatur. ascensione
etiam et adventu Sancti Spiritus eandem nichilominus illustravit.
et cum tantum eam dilexerit, dum tempus venit eius consumationis,
peccatis habitantium in ea facientibus, funditus perulisit everti.
nullus etenim locus desolatur, nisi ob malitiam in eo habitantium
in hoc denique cognoscere possumus quod Dcus amplius diligat
ęterna quam temporalia, magisque curam gerat de salute animarum
quam de caducis et transitoriis rebus, cum infernum penetrasse
dicatur propter salutem animarum ibidem degentium. inferno enim
expoliato, cunctos inde iustos abstraxit et omnes ibi peccatores
reliquit. iccirco autem, fratres, hęc dico, ut in quantum valemus
Dei exempla sequamur, et non tantum de damno secularium doleamus
rerum, quantum de perditione animarum. quapropter
recurramus ad Christi auxilia, si eius sequi volumus vestigia. hęc
itaque prclibasse sufficiant; tandem vcniamus ad causam.
Iohannes igitur papa, qui appellatus est maior, ingressus papaticum
satis exaltavit quendam nepotem suum noLllille Benedictum,
deditque ei Theoderandam uxorem satis nobilem, filiam
Crescentii qui vocabatur a Caballo marmoreo; et comitatum Sabinensem
dedit ei et plures alios. qui veniens Sabinis, habitare
cępit in castello Arci. tunc temporis Iohannes abbas noster
antecessor gubernabat hoc monasterium, ut multi sciunt
secularibus actibus deditus; cui pręfata Theoderanda de cibariis
et deliciis diversis familiariter serviebat, et per se suosque fideles
frequenter loqui satagebat. abbas autem tenebat tunc castellum
Tribuci, cum Martino Riconis et eius filiis aliisque consortibus.
roccam vero desursum tenebat ad suam manmn abbas, quę
deorsum est tenebant ipsi, sicut a prioribus acquisierant abbatibus.
quotiens abbas proficiscebatur longius, suam partem illis
relinquebat ad custodiendum, et recipiebat cum reverteretur. ipsi
|
|