6. fama vincunt?  Minime hoc probatione indiget. Quantum 
vero suos familiares gloriosos efficiat, nos ipsi novimus, qui huius  
dulcedine glorie nostrum exilium postergamus. 
7. Quare ipsum illustre merito profiteri debemus. 
  
XVIII 
1. Neque sine ratione ipsum vulgare illustre decusamus adiectione  
secunda, videlicet ut id cardinale vocetur. Nam sicut totum  
hostium cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et  
ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus  
municipalium grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et  
pausat secundum quod istud, quod quidem vere paterfamilias  
esse videtur. Nonne cotidie extirpat sentosos frutices de ytalia  
silva? Nonne cotidie vel plantas inserit vel plantaria plantat?  
Quid aliud agricole sui satagunt nisi ut amoveant et  
admoveant, ut dictum est? Quare prorsus tanto decusari  
vocabulo promeretur. 
2 Quia vero aulicum nominamus illud causa est quod, si aulam  
nos Ytali haberemus, palatinum foret. Nam si aula totius regni  
comunis est domus et omnium regni partium gubernatrix  
augusta, quicquid tale est ut omnibus sit comune nec proprium  
ulli, conveniens est ut in ea conversetur et habitet, nec aliquod  
aliud habitaculum tanto dignum est habitante: hoc nempe  
videtur esse id de quo loquimur vulgare. 
3. Et hinc est quod in regiis omnibus conversantes semper illustri  
vulgari locuntur; hinc etiam est quod nostrum illustre velut  
accola peregrinatur et in humilibus hospitatur asilis, cum aula  
vacemus. 
4. Est etiam merito curiale dicendum, quia curialitas nil aliud est  
quam librata regula eorum que peragenda sunt: et quia 
  |  
  |