de Lupicinis, bonus quidem homo, quantum ad Deum spectat
et hominis honestatem, sed quantum ad seculum simplex, rusticus
et avarus. Male etiam quantum ad victum tractabat monachos
suos, et ideo eos postea habuit proditores. Nam Bonifacius filius
Gerardi Boiardi de Herberia, consentientibus aliquibus monachis,
qui bene cum abbate non stabant eo quod non bene quantum ad
victualia tractabantur ab eo, primo cepit monasterium in festo
Pentecostes hora prandii et expoliavit et que voluit asportavit et
recessit. Et abbas arripuit fugam et venit ad domum fratrum
Minorum et fuit ibi tota die et nocte sequenti, et postea ivit ad
domum fratris sui germani, qui dicitur Senebaldus, et habitavit
ibi suspensa mente et pavido corde diebus aliquibus. Secundo
supradictus Bonifacius grantias monasterii tempore messis triticee
occupavit, scilicet Mijarinam et alias grantias, et postmodum
Fossolam tenuit violenter. Et Domum Mattam obsedit et cepit
atque combussit, et unum hominem ibi interfecit, eo quod defenderet
boves suos et nollet eis dare; alium vero graviter vulneraverunt
et plagis impositis abierunt semivivo relicto. Et nota quod
hec omnia predicta fuerunt abbati, antequam fierent. Sed propter
simplicitatem et avaritiam suam noluit obviare nec sibi cavere.
«Minus enim iacula feriunt que previdentur, et nos tolerabilius
mundi mala suscipimus, si contra hec per providentie clippeum
munimur».
Videntes autem amici abbatis quod piger erat ad precavendum
sibi, gratis venerunt, non rogati ab eo, XL boni viri de Regio
et custodierunt monasterium Sancti Prosperi tota nocte precedente
diem Pentecostes. Cum autem hora prandii advenisset, non
est eis regratiatus de custodia quam fecerant tota nocte, nec invitavit
eos ad prandium, sed permisit eos ad proprias domos ire,
ut ibi pranderent. Ipse vero ivit ad palatium suum cum quibusdam
suis scutiferis et domicellis, ut ibi pranderet. Et ecce, dum
comederet et crederet omnia esse pacata, subito audivit tintinabulum
campanilis, quod a monachis proditoribus pulsabatur.
Seculares vero inimici abbatis celeriter de latibulis prodeuntes
in monasterium irruerunt, volentes abbatem gladio iugulare
et abbatem alium noviter procreare. Sed abbas, divina misericordia
|
|