Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 83


LIBER DECIMVS
His igitur abeuntibus administratione rei publicae Constantius
et Galerius Augusti creati sunt divisusque inter eos ita
Romanus orbis, ut Gallias Italiam Africam Constantius, Illyricum
Asiam Orientem Galerius obtineret, sumptis duobus Caesaribus.
Constantius tamen contentus dignitate Augusti Italiae
atque Africae administrandae sollicitudinem recusavit, vir egregius
et praestantissimae civilitatis, divitiis provincialium ac privatorum
studens, fisci commoda non admodum adfectans dicensque
melius publicas opes a privatis haberi quam intra unum claustrum
reservari, adeo autem cultus modici, ut feriatis diebus, si amicis
numerosioribus esset epulandum, privatorum ei argentum ostiatim
petito triclinia sternerentur. hic non modo amabilis sed
etiam venerabilis Gallis fuit, praecipue quod Dioclitiani suspectam
prudentiam et Maximiani sanguinariam temeritatem imperio
eius evaserant. obiit in Brittania Eboraci principatus anno
tertio decimo atque inter divos relatus est.
Galerius, vir et probe moratus et egregius re militari, cum
Italiam quoque sinente Constantio administrationi suae accessisse
sentiret, Caesares duos creavit Maximianum, quem Orienti
praefecit, et Severum, cui Italiam dedit. ipse Illyrico commoratus
est. verum Constantio mortuo Constantinus ex obscuriore
matrimonio eius filius in Brittania creatus est imperator et in
locum patris exoptatissimus moderator accessit. Romae interea
praetoriani excitato tumultu Maxentium Herculii filium, qui
haud procul ab urbe in villa publica morabatur, Augustum
nuncupaverunt. quo nuntio Maximianus Herculius ad spem
arrectus resumendi fastigii, quod invitus amiserat, Romam advolavit
e Lucania, quam sedem privatus elegerat in agris amoenissimis
consenescens, Dioclitianumque etiam per litteras adhortatus

Torna all'inizio