Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 116


sermonem. moxque elevata magna voce Alleluia sonuit:
cumque omnis exercitus sublato ad sidera clamore Alleluia
respondisset cunctaque per circuitum loca resultassent, continuo
tantus hostes pavor invadit, ut dissoluta acie fugam arripientes,
ac si singulorum cervicibus gladius immineret, tremebundi ad
propria refugerent.
Igitur quia semper virtus invidiam parit, Valentinianus
imperator, quantum res edocuit, prosperos Aetii successus, ut
supra praemissum est, pertimescens, eum simulque Boethium
senatorem nobilissimum gladio peremit. ita vir bellicosissimus
Aetius et quondam Attilae regis potentissimi terror occubuit,
cum quo pariter et Occidentis imperium salusque rei publicae
corruit nec
ultra hactenus valuit relevari. sed nequaquam
Valentiniano mors Aetii inpune cessit; nam et ipse anno
sequenti a Transila Aetii milite, cum triginta annis imperium
gessisset, confossus interiit, ex quibus cum Theodosio socero
viginti quinque, cum Marciano quinque imperavit.
Mortuo Valentiniano regni iura Maximus apud urbem
invadens nec dum duobus expletis mensibus a Romanis peremptus
est; continuo aduectus ex Africa navibus adest Geisericus
cum validissimo suae gentis exercitu fultus insuper
praesidio Maurorum, cum adhuc Romanae ecclesiae beatissimus
Leo ageret pontificatum. perculsis itaque Romanis tam terribili
nuntio nobilibusque simul ac popularibus ex urbem fugientibus
urbem omni praesidio vacuam Geisericus obtenuit
occurrente sibi extra portam
eodem sancto Leone episcopo, cuius
supplicatio ita eum deo adiuvante linivit, ut, cum omnia potestati
eius essent tradita, ab igne tamen et caede atque suppliciis abstineretur.
quattuordecim
interim dies secura et libera scrutatione
omnibus opibus suis Roma vacuata est multaque milia
captivorum, prout cuique aetate aut arte placuerunt, cum regina
Eudoxia, quae Geisericum ad hoc facinus invitaverat, duabusque
eius filiabus Carthaginem abducta sunt. capta itaque hoc
modo a Geiserico Roma est, postquam eam primo Alaricus
invaserat, secunda iam uice expletis ab eo tempore quadraginta
quattuor annis, a conditione sua mille ducentis atque octo

Torna all'inizio