Filiae Regis regum, ancillae Domini dominantium, sponsae
dignissimae Iesu Christi et ideo reginae praenobili dominae Agneti,
Clara, pauperum dominarum ancilla inutilis et indigna, salutem et
semper in summa vivere paupertate.
Gratias ago gratiae largitori, a quo omne datum optimum et
omne donum perfectum creditur emanare, quod te tantis virtutum
titulis decoravit et tantae perfectionis insigniis illustravit, ut, perfecti
Patris effecta diligens imitatrix, perfecta fieri merearis, ne
oculi sui aliquid in te videant imperfectum.
Haec est illa perfectio, qua te sibi Rex ipse in aethereo thalamo
sociabit, ubi sedet stellato solio gloriosus, quod terreni regni fastigia
vilipendens et oblationes imperialis coniugii parum dignas,
aemula sanctissimae paupertatis effecta in spiritu magnae humilitatis
et ardentissimae caritatis eius adhaesisti vestigiis, cuius meruisti
connubio copulari.
Cum vero noverim te virtutibus oneratam, parcens prolixitati
verborum nolo verbis superfluis onerare, licet tibi nihil superfluum
videatur ex his de quibus posset tibi aliqua consolatio provenire.
|
|