Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 701


Qualiter archyepiscopus vel episcopus cum suo subdito
super defectu natalium debeat dispensare.
Frater I permissione divina etc. dilecto in Christo filio
P clerico salutem in domino sempiternam.
Litteras sanctissimi patris domini Martini iiii pro te
recepimus sub hac forma: Martinus episcopus servus servorum
dei
etc.
Pensatis hiis igitur diligenter omnibus que nobis in
dictis litteris demandantur, ut ipsarum circumstanciis sollempniter
inquisitis, quia per nos diligenter examinatus
tam de ydoneitate persone quam de conpetenti litteratura
vita conversacione aliisque meritis ydoneus es repertus, tecum
quo ad sacros ordines promoveri et beneficium ecclesiasticum
obtinere valeas, etiam si curam habeat animarum,
defectu non obstante huiusmodi, iuxta tenorem dictarum
litterarum auctoritate apostolica dispensamus.
In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus
duximus apponendum.
VII.
Contingit sepe quod archyepiscopi et episcopi
concedunt litteras indulgenciarum hospitalibus et aliis
piis locis.
In quo casu notarius scire debet que utrisque scribenda
eveniant, ut — cum leguntur et ostenduntur in publico
indulgencie sic concesse — nec concedentes nec eas scribentes
possint in aliquo reprehendi.
Igitur super huiusmodi indulgenciis aliquas formas scribam,
quibus habitis levius notarius poterit ad scribendum
ceteras alias informari.
1. De indulgenciis pro festivitate virginis gloriose.
Universis Christi fidelibus per provinciam cantuariensem
constitutis frater I etc. salutem in domino sempiternam.
Gloriosus deus in sanctis suis, in ipsorum glorificacione
gaudens, in veneracione beate Marie semper virginis

Torna all'inizio