Nam «ubi vult spirat». Sed cum se ipsum donat, etiam Pater et Filius
ipsum donat. Nam donare individua est actio in Trinitate.
Abhinc dicit Dionisius, quod reponunt eum et non deficientem causam.
Hec vero repositio sic se habet. Ipsi enim theologi in suis Scripturarum
oraculis Patrem et Filium ponunt inconcussa veritate omnium
rerum esse non deficientem causam. Quod ex hoc oculata fide perpenditur,
quia huius cause indeficiens est effectus. Cuius enim cause indeficiens
effectus, ipsa quoque causa etiam indeficiens est. Omnis autem
creatura indeficiens in sua substantia est. Quare causa eiusdem creature
indeficiens est. Si enim cuius usus bonus est, ipsum quoque bonum est,
et cuius effectus indeficiens est, et ipsa causa indeficiens est. Effectus
enim causam probat. Denique cum causas formales primorum generum,
id est corporalitatem et spiritalitatem, indeficientes fore conspicemus,
omne enim corpus indeficiens et omnis spiritus est, quanto magis omnium
rerum causa, que est Dei voluntas, indeficiens est? Cum igitur Pater sit
causa non deficiens, Filius sit non deficiens, et Spiritus Sanctus sit causa
non deficiens, operatio indeficientie tribus his individualiter competit.
Quapropter cum theologi indeficientie causam ponant Patri qui facit
omnia, ponant et Filio per quem Pater facit omnia, iure et hoc ipsum
reponunt Spiritui Sancto, cuius bonitatis benignitate in suo esse tenentur
et consistunt omnia. Et dicitur reponi vel eodem poni, ut in ea natura,
in eo esse individue singularitatis subsistentie vel essentie, quo ponitur
Patri et Filio, quasi quadam reiteratione reponatur et Spiritui Sancto;
vel dicitur reponi, id est inconcussa stabilitate in ipso perpetuari, qua id
quod ponitur nulla possit expulsione convelli. Est etiam in reponi Spiritui
Sancto et iste sensus, ut quod Patri et Filio per theologiam ponitur
quaso communiter, hoc et Spiritui Sancto, qui est amor Patris et Filii,
reponatur, quasi in dilectione et amore ipsorum ut semper ametur specialiter.
Et adhuc prosequitur sanctus Dionisius operationis honorem, et
dicit quod theologici reponunt divino Spiritui et distributionem optimarum
donationum. «Omne datum optimum», quod est intellectibus rerum
incorporalium, «et omne donum perfectum» quod est in speculatione
sempiternorum, «desursum est», ait sanctus Iacobus, «descendens a
Patre luminum». Ergo Pater luminum, Pater Domini nostri Ihesu
Christi et Pater misericordiarum, facit distributionem optimarum donationum.
Et quia hoc facit per Filium cum Sancto Spiritu, individuum est
|
|