Syriam usurpaverat, in potestatem redegit. Itaque tam orientis quam aquilonis victor existens, Romam reversus, Urbem
muris firmioribus honoravit. Item in Gallia [Francigenarum] super fluvium Ligerim civitatem Aurelianam nomine
suo construxit. Ecclesie Dei benignus prius apparuit; quam in fine vehementer afflixit. Ante oculos eius fulmen de
celo cecidit, omnibus hominibus terrefactis. Ipse autem paulo post anno imperii sui 5. submergitur in Tyberi.
36. De eodem Aureliano imperatore versifice, et de papa sui temporis.
Suscipit imperium vir pessimus Aurelianus,
Ecclesie tormenta parans, erat heresianus;
Mergitur in Tiberi, cessat iniqua manus.
Annis quinque malus tunc vixerat Aurelianus,
Papaque Romanus nunc presidet Euticianus,
Annis ter ternis cui pia vita manet.
Adde decem menses, quatuor adde dies.
37. De Tacito imperatore, 30. ab Augusto, qui regnat anno 1.
Anno ab incarnatione Domini 281. Tacitus, 30. ab Augusto, suscepit imperium. Qui in Ponto sexto mense occisus
est. Post quem dum Florianus partem imperii invaderet, tertio mense, ex quo id usurpaverat, occisus est
apud Tarsum.
Item de Tacito imperatore versifice, et papa sui temporis.
Tacitus unius tulit anni iura corone.
Euticianus erat sub eodem tempore Rome.
Vita brevis Taciti sub brevitate sonet.
Annis ter ternis prefatus papa resedit,
Atque decem menses, quibus illi clerus hobedit,
Bis binosque dies plus sua vita dedit.
38. De Probo imperatore, 31. ab Augusto, qui regn. ann. 7.
Anno ab incarnatione Domini 282. Probus, 31. ab Angusto, adeptus imperium, barbaros, qui Gallias occupaverant,
fortissimo bello devicit. Ipse autem anni imperii sui septimo a militibus apud Firmium in turri serata interlicitur.
Cui succedit Carus, anno ab incarnatione Domini 288., natione Narbonensis, ab Augusto 32.
39. De Caro imperatore, 32. ab Augusto, qui regnat annis 6, et de papa sui temporis.
Carus bella gerens, Persarum parte remota,
Vincit, et est regio Persarum subdita tota.
Fulmine percutitur, dum premit ipsa loca.
Suntque sui nati gladio post pauca necati;
Carinus, Numerianus sunt ambo vocati;
Post annos quinque Carus ab orbe cadit.
Gaius papa sedet undenos circiter annos,
Menses bis binos ipsi iungamus ad annos, Insuper et vite iungimus octo dies.
40. De Maxentio imperatore, 33. ab Augusto, et de papa sui temporis.
Cesar septenis Maxentius imperat annis,
Cuius et abscisum Tiberis caput abstulit amnis,
Dum Constantinus rex iugulasset eum.
P. 173 v. 33 post vocati in marg. addit B1:] Numerianus occisus a principe Apro, Carinus autem a Diocletiano.
|
|