Quae scilicet redemptori nostro non ambigit cuncta congruere, cui
vacat haec diligenti consideracione tractare. Ipse nimirum tria milia parabolas
est locutus, qui et per mistica patrum praecedentium facta, et per
allegorica prophetarum oracula vel eciam per coruscantis evangelii documenta,
dum sub figurarum velamine pene cuncta disseruit, quasi tria milia
in verbis suis parabolas numeravit. Unde et in evangelio Matheus ait: Haec
omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loque batur
in Apocalipsi dicit, canticum novum iugiter modulatur. Vel quia quinque
sunt vulnera dominici corporis, quibus per universum orbem triumphalis
eius victoria praedicatur, sub eodem numero carmina supputantur,
sub quo tenentur et vulnera, per quae victoria singularis laudis aeternae
gloriam promeretur.
Unde cum in Canticis dicitur: Surge, amica mea, sponsa mea, et veni,
columba mea, in foraminibus petrae, et in caverna maceriae , protinus
additur: Ostende michi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis, quia
vox tua dulcis . Sane quia non haec exacte tractamus, sed succincte celeriterque
transcurrimus, sufficiat dicere, quia cum petra sit Christus, foramina
petrae proculdubio sunt dominici corporis cicatrices. Sed cum post
huius petrae foramina dulcis vox sponsae in sponsi auribus sonare praecipitur,
quid aliud quam quinque vulneribus sub eodem quinario numero
carmina laudum reddere pia quaelibet anima vel sancta universalis aecclesia
commonetur, ut eiusdem quodammodo numeri carmina referat, quot pro
se suscepta vulnera non ignorat, illique cunctos sui corporis sensus dedicet,
quem totidem pro se sauciatum vulneribus videt? Quinque nimirum
nostrorum sensuum vulnera, illis quinque dominici corporis cicatricibus
sunt sanata.
|
|