Petrus Damiani: Epistulae

Pag 166


Stude ergo, dilectissime, per sanctae conversationis instantiam sic in
anteriora contendere, ut nesciat mens tua post tergum oculos revocare.
Illud apostolicum semper in memoria teneatur, quod dicitur: Quae retro
oblitus, in ea, quae anteriora sunt, extendens me, sequor ad bravium super nae
si patienter in eo, quo fuerant, voluissent ordine permanere. Quam
plures enim, inquiunt, ex saeculari habitu ad servitutem Christi tua exhortatione
concurrerent, ipsi etiam, qui relicti sunt, facile se a suis pravitatibus
cohiberent. Sed haec bona vagitas abstulit, vitium instabilitatis exclusit.
Nunquid tibi soli natus es, ut nullum de te proximi tui solacium sentiant,
nulli ex te velut sterili arbore ac per hoc ignibus debita fructus erumpant?
Servus ille, qui in sudario talentum herile reposuit, districte animadversionis
sententiam non evasit. Et ex eo incautus in damnationis periculum
cecidit, unde quasi cautus sibi providere putavit. Alii dedisti mercedem
tuam, proiecisti a te perpetuae remunerationis acquirendae materiam.
Inter haec etiam ad memoriam revocant huius mundi bona, quibus
erat ante circumfluus, exaggerant paupertatis inopiam, in qua nunc cernitur
infeliciter constitutus. Et ut murum mentis inpactus temptationis aries
acrius feriat, additur: Perpende ergo, quanto melius sit cum Deo omnibus
etiam temporalibus bonis affluere, quam contra Deum omni subsidio
sustentatoriae necessitatis egere. Quia Deum non timuisti, temetipsum
deiciendo et dehonestando contempnere, propriis saltim usibus debueras
temporalia huius vitae stipendia procurare. Modo etiam falsus amor eorum
fratrum quorum devoto fuerat usus obsequio latenter inmittitur, modo

Torna all'inizio