Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

130


est sua opera dissipantis, differentia vero est inter molle
et durum; nam molle est quod statim cedit, durum vero est
quod nunquam cedit. quidam rectores sunt nimis molles, quia
ad quodlibet verbum durum mox rectitudinem iustitie deserunt.
alij sunt nimis duri, quia ad nullam compassionem flecti volunt.
utrumque igitur vitium est in rectore et nimis esse mollem
et nimis esse durum. et ideo rector nec debet esse mollis
nec durus, sed medie temperatus. ille est mollis, qui nimis
est remissus. ille est durus, qui nimis est severus. ille est medie
temperatus, qui cum rigore iustitie miscet dulcedinem misericordie.
in huius significationem, quando Salomon debuit inungi
in regem, David, pater suus, non fecit eum poni super equum
nec super asinum, sed super mulum. nam in equo ferocitas, in
asino mansuetudo designatur. mulus autem cum ferocitate equina
habet mansuetudinem asininam. per quod datur intelligi quod
rector nec debet habere nimiam ferocitatem nec nimiam lenitatem,
sed cum severitate iustitie debet miscere lenitatem misericordie.
ipse enim virtutes, quando declinant ad extrema, vertuntur
in vitia. iustitia quidem habet duo extrema: unum
est per modum excessus, scilicet nimia severitas, aliud per
modum defectus, scilicet nimia remissio. quando igitur iustitia
declinat vel ad nimiam severitatem vel ad nimiam remissionem,
est vitium; quando vero tenet medium, est virtus. similiter
etiam prudentia habet duo extrema: unum est per modum
excessus, scilicet dolositas, aliud per modum defectus, scilicet
simplicitas. quando igitur prudentia declinat vel ad dolositatem

Torna all'inizio