Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 206


litteris infantem latinitate a litteratura profecta tamquam picam
imbuissent, quod de Bartholomeo tonsoris filio cive florentino factum
videmus, qui licet quintum aetatis annum vix emensus dicatur, subministratas
ab eruditissimo fratre Ambrosio nostro luculentas orationes
summo pontifici memoriter cum omnium admiratione pronunciat,
[55] de eodem inferiore loco scribit Cicero: « etsi pupillus relictus
est, patrio fuisse institutum puro sermone assuefactum domi ».
Cum enim « assuefactum domi patrio fuisse institutum sermone »,
eam de qua dixi suspicionem facere videretur, « puro » addidit; quem
scilicet nullum admiscuisset litteraturae condimentum.
[XII] [56] Urgebunt item qui contra sentiunt: si patrius sermo sine
litteris Curioni oratoriam conferre potuit, omnes pariter cetarios laniosque
et totam Terentiani Gnatonis salutatorum turbam in claros
oratores evadere debuisse. [57] Hanc etiam obiectionem confutabit
Cicero, apud quem superiore loco de ipso Curione tractantem sic est:
« sed magni interest quos quisque audiat quotidie domi, quibuscum
loquatur a puero, quemadmodum patres, paedagogi, matres etiam
loquantur. Legimus epistolas Corneliae matris Gracchorum, apparet
filios non tam in gremio educatos, quam in sermone matris. Auditus
est nobis Laeliae saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam
vidimus, et filias eius Mutias ambas, quarum sermo mihi fuit notus,
et neptes Licinias ».
[XIII] [58] Magni interesse audivisti, quos quisque domi audiat,
quibuscum loquatur: opinor non negabis, in vulgari aetatis nostrae
loquendi genere, cuius gloriam inter Italicos apud Florentinos esse
concesserim, multo facundiores esse qui honesto nati loco ab urbanis
educati parentibus et civilibus innutriti sint officiis, quam ceteram
ignavae aut rusticanae multitudinis turbam; cumque eisdem verbis

Torna all'inizio