Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 353


immediate administrent infima: sed lex Universi est, ut
infima administrentur a supremis per media. Suprema
autem in quolibet negocio esse videntur. architectores et
domini: infima vero sunt organa inanimata: media sunt
ministri et servi, qui sunt quasi quaedam organa animata.
indignum est autem dominos et architectores per se ipsos
esse praeparatores mensarum, vel esse ostiarios, aut
aliqua talia exercere: sed congruentius est haec per medios
ministros efficere. In domo ergo completa utraque
organa sunt necessaria, animata, et inanimata: quae quomodo
ad invicem se habeant manifestum est per iam
dicta: nam animata sunt inanimata, et haec per illa
sunt administranda et movenda, ut possint propria opera
adimplere.
Qualia aedificia debent reges, et principes, et
universaliter omnes cives quantum ad operis
industriam, et aeris temperamentum.
Cap. III.

Ex praedictis patere potest, in hac tertia parte huius
secundi libri dicendum esse tam de ministris quam
de iis quae deserviunt ad conservationem, et ad sufficientiam
vitae. Deservientia autem conservationi, et sufficientiae
vitae, quasi ad tria reducuntur: huiusmodi enim sunt
aedificia, possessiones, et numismata. De quatuor ergo
dicendum erit. Declarabitur enim primo, quales domos,
et quales habitationes reges et principes, et universaliter
omnes cives habere debent. Secundo determinabitur de
ipsis possesisonibus. Tertio de numismatibus. Quarto de
ministris. Inter alia autem, quae consideranda sunt in aedificiis,
ut tradit Pallad. in lib. de Agric. est industria operis, ut aedificium
sit subtiliter et debite factum: et temperamentum aeris, ut
sit in debito aere collocatum. Quod autem reges et principes

Torna all'inizio