amico Petro Iohannes cum felicitate salutem', (3) sed quando
nomen persone premittitur subsequentibus adiectivis salutatio
subscripta vocatur, ut: 'Petro amico carissimo Iohannes de
Roma utriusque hominis salutare'. (4) At si nomen persone
interponitur adiectivis vocatur salutatio circumscripta, ut: 'Amico
plurimum reverendo Petro doctoris iuris canonici peritissimo
Iohannes humilis sancti Victoris prior salutem et quicquid potest
servitii vel honoris'.
31. (1) DE ADIECTIVIS QUE PERSONE RECIPIENTI CONVENIUNT.
(2) Ea vero que meritis personarum conveniant debet dictator
cautissime invenire, ut, si scribendum sit apostolico, ita dicat:
'Sanctissimo patri et domino Honorio Dei gratia sacrosancte
ac universalis ecclesie summo pontifici'. (3) De imperatore vero
dicatur: 'Serenissimo et invictissimo domino F. Dei gratia Romanorum
imperatori et semper agusto'. (4) Similibus adiectivis
utuntur subditi quando regibus suis scribunt, ut: 'Invictissimo
et gloriosissimo domino Phi. Dei gratia regi Gallorum'. (5) Subditi
enim semper debent dominos honorare, ut: 'Venerabili in
Christo patri et domino H. Dei gratia episcopo Bononiensi'. (6)
Et videtur quod 'venerabili in Christo' dicendum est illis solis
qui episcopalem recipiunt unctionem, sed cum loquimur de aliis
|
|