: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2417


mulier, et partui iam vicina, cum ante crucem in ecclesia Crucifixum
attente oraret ut eam de partus periculo salubriter expediret, vocem
audivit dicentem sibi
: Ne paveas mulier, quia quoddam lumen
salva parturies, quod ipsum lumen clarius illustrabit. Quo edocta
oraculo, natam infantulam sacro baptismate renascentem, Claram vocari
iussit, sperans promissi luminis claritatem pro divinae beneplacito
voluntatis aliqualiter fore complendam.
De conversatione in domo paterna.
3 Edita mox in lucem parvula Clara, tempestivo satis in umbra
saeculi coepit clarescere lumine, atque intra teneros annos morum
splendescere probitate. Docili corde primum ex matris ore
fidei rudimenta suscepit, et spiritu interius conflante pariter et formante,
vas revera purissimum, vas esse innotuit gratiarum. Extendebat
libenter ad pauperes manum suam, et de abundantia
domus
suae supplebat inopias plurimorum. Et ut suum sacrificium gratius
esset Deo, proprio corpuscolo delicata subtrahebat cibaria, clamque
per internuncios mittens, reficiebat viscera pupillorum. Sic ab
infantia secum miseratione crescente
, mentem compassivam gerebat,
miserorum miserias miserantem.
4 Sanctae orationis studium habebat amicum: ubi saepius odore
bono respersa, paulatim vitam caelibem actitabat. Cum signacula
non habebat quorum evolutione diceret Pater noster, congerie lapillorum
suas oratiunculas Domino numerabat. Ubi ergo sancti amoris
stimulos primitivos sentire coepit, mundani floris picturam
instabilem iudicat contemnendam, Spiritus unctione perdocta, vilibus
rebus pretium imponere vilitatis. Sub vestibus namque pretiosis
ac mollibus, ciliciolum gerebat absconditum, mundo exterius florens,
Christum interius induens. Denique suis eam nobiliter maritare
volentibus, nullatenus acquievit; sed dissimulato in posterum
mortali coniugio, virginitatem suam Domino committebat. Talia
fuerunt in domo paterna suae delibamenta virtutis, tales primitiae
spiritus, talia praeludia sanctitatis. Tantis itaque redundantem unguentis,

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio